monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > bnf6796A.107 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 10
Caro autem hominis, cum anima in venis et medullis pleniter perfusa est, ita ut caro per animam semper suscitetur; et quia etiam homo creaturas per animam cognoscit, ipsas in iucunditate et gaudio habet. Sic namque homo in carne et anima velut de misericordia et charitate amabilis est, quemadmodum sapientia et charitas unum sunt.